JURISDICTIONUM Decem Foedus

JURISDICTIONUM Decem Foedus
JURISDICTIONUM Decem Foedus
Zehen Gerichten Bundt Germ. tertium Rhaetorum foedus est. Hae primo inter se in unum foedus coiêre A.C. 1438. dein duobus reliquis, Cano et Cathedrali, perpetuo foedere se iunxêrunt, Anuo sequenti: helvetiorum tamen foedere non continentur, sicut duo priora, interim corum amicitiam et societatem cum suis Foederatis magnâ fide ac constantiâ colunt. Mittunt ad Conventus publicos Rhaetorum legatos 14. sicut Superius foedus 28. et Cathedrale 23. Locus habendi Senatûs in Foedere hoc Davosium est. Ex his 8. priores Austriac. Imperium agnoscunt. Primum enim sub Vatiensibus Dominis fuêre: quibus Exstinctis successêre Toggenburgii Comites, hisque Amatienses: Quorum ultimus Gaudentius, Moriens A. C. 1489. has Archiduci Austriae reliquit, qui illis praefectum imponit, a Rhaetis selectum, qui in Rhaeticae vallis castello habitar, Ducisque iura administrat: Verum non idem ei et par in singulas iurisdictiones ius est, sed quaevis sua privilegia et peculiares habet consuetudines, quorum omnium tabulae in Davosiano Archivo conservantor. Ipsum Davosium, cum Praelongana iurisdictione prae aliis, plurimis immunitatibus fruitur. Vide in voce Maiae villa. Duas ultimas vero reliquae, una cum 2 foederibus, emêrunt.
Iurisdictionum X. series.
Davosiana. Coenobiensis in valle Rhaetica, Zum Klosterlin im Praettizow. Castellana vel Ionatiensis in cadem valle. Acceriensis Schiers. Belfortiensis vel Alvanoviensis Alvanuw. Coriovallensis Churwalden. Samperriana Sant Peter in Schansil. Praelogensis vel Praelongana Langwiss. Malantiensis a vico Malamio Malans. Maiaevillana Meyenfeld.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”